M.p.th.f.69 Scan 6 (2v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

lumen eorum, qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem
formam scientiae, et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, te ipsum non doces, qui praedicas non fu-
randum, furaris; qui dicis non mechandum, mecharis, qui abhominaris idola, sacrilegium fa-
cis, qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis deum inhonoras. (Nomen enim dei per vos
blasfematur inter gentes, sicut scriptum est.) Circumcisio quidem prodest, si legem obser-
ves; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur pre-
putium legis iustitias custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem
reputabitur? et iudicabit, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per
litteram et circumcisionem praevaricator legis es? Non enim, qui in manifesto Iu-
deus est; nequue que in manifesto, in carne, circumcisio; sed qui in abscondito, Iude-
us et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Quid ergo ampli-
us est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem,
quia credita sunt illis eloquia Dei. Quid enim, si quidam illorum non crediderunt? numquid
incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim deus verax; omnis autem homo
mendax, sicut scriptum est. Ut iustificeris in sermonibus tuis; et vincas, cum iudicaris;
Si autem iniquitas nostra iustitiam dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus deus, qui
infert iram? secundum hominem dico. Absit. Alioquin, quomodo iudicabit Deus mundum? Si
enim veritas dei in meo mendacio habundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam
peccator iudicor? et non (sicut blasfemamur et sicut aiunt nos quidam dicere), fa-
ciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio iusta est. Quid igitur
praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudeos et Grecos omnes
sub peccato esse, sicut scriptum est; (in psalmo), quia non est iustus quisquam
non est intellegens, non est requirens deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti
sunt, non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis
suis dolose agebant; venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione,
et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem;